1quae simul aspexit liquefacta rursus in unda,
2non tulit ulterius sed, ut intabescere flavae
3igne levi cerae matutinaeque pruinae
4sole tepente solent, sic attenuatus amore
5liquitur et tecto paulatim carpitur igni;
6et neque iam color est mixto candore rubori,
7nec vigor et vires et quae modo visa placebant,
8nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.
9quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque
10indoluit, quotiensque puer miserabilis 'eheu'
11dixerat, haec resonis iterabat vocibus 'eheu.'